- GROENLANDIA
- GROENLANDIAseu Terra Viridis pars est amplissima terrae arcticae, supra Islandiam Ins. ab Erico Rufo detecta A. C. 982. Postea a Norvegis et Danis saepe lustrata, versus oram litor. Cuius incolae ex volucribus et ex piscibus vivunt. Hic mons est, qui velut Aetna continuo flagrat, ac lapides in modum favillarum emittit, qui quidem refrigerati optimi sunt ad muros conficiendos, sed si aquâ asperguntur, calcem oprimam praestant. Ibidem est fons fervidissimus, quo accolae et praesertim Monachorum conventus ad coquenda cibaria utuntur. Locatur haec ins. an pars continentis Americae Sept. inter circulum arcticum et polum mundi arcticum: nam Australissimus eius parallelus pst grad. 66. fere, et Borealissimu paulo minus gr. 77. unde hîc Zodiaci semper una pars supra Horizontem, et alia pars infra exstat, quo fit ut continuam lucem habeant in medierate anni post introitum Solis in Arie tem. Circa ingressum Solis in aestivo Tropico, medium insulae tenentes habebunt diem duorum circiter mensium cum dimidio: qui vero extremam cram insulae Borealem occupabant, ii Solem videbunt, continuo circiter tribus mensibus cum dimidio. In reliqua vero anni medietate noctes in mensibus oppositis, aequalis magnitudinis cum diebus aestatis contingent. Habent itaque hi accolae hiemem novem mensium, quo tempore nix maxima supra terram exstat. Ioh. Matal. Metell. Norvegis Danisque tributaria fuit. Episcopos etiam primitus institutos a Lothario Imp. operâ Canuti Vandalorum Regis, A. C. 1133. habuit aliquot per 4. saecula, postea a Norvegis navigatio intermissa. Nunc eius pats Austral. detecta fuit versus oram tantum a quibusdam nautis Baffinio, Forbishero, Munchio, etc. sed nibil certi de ea dici potest. Baudr. Sanson. desc. Amer. Pererius tr. de Groenlandia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.